라틴어 문장 검색

Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:1)
Qui ea re animorum aucta fiducia, quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:2)
Vicit tamen funesta principis destinatio, et adulabilis quorundam sententia regiorum, qui ne paene iam partae victoriae (ut opinabantur) consors fieret Gratianus, properari cursu celeri suadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 7:1)
Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus, postea praeses Dalmatiarum fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 1장 2:1)
Hoc consule exiit Odoacar rex de Ravenna nocte, cum Herulis ingressus in Pinetam in fossatum patrici Theoderici, et ceciderunt ab utraque parte exercitus, et fugiens Levila, magister militum Odoacris, occisus est in fluvio Bedente ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 6:2)
Multa fatigatio Langobardi et oppressio a Sclavorum gens sustinuit, usque dum imperator Foroiulanorum Ebherardo principem constituit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 132)
Fuerunt etiam Sclavi cum eo, quorum vocabula sunt Suurbi, nec non et Abotriti, quorum princeps fuit Witzan.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:7)
Supradictus vero princeps de australi parte Danubio iter peragens, Saxones autem cum quibusdam Francis et maxime plurima Frisonum de aquilonale parte Danubii similiter iter peragentes, ubi ad loca pervenerunt, ubi iamdicti Avari firmitates habuerunt praeparatas:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:7)
Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:5)
Accusatus est in eodem placito apud imperatorem Ceadragus Abodritorum princeps, quod se erga partem Francorum parum fideliter ageret et ad imperatoris praesentiam iam diu venire dissimulasset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 286:1)
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:1)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
Eodem anno cappanus, princeps Hunorum, ad Karolum imperatorem venit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 24:2)
propter peccata terrae multi principes eius, quattuor reges regnaverunt in regno quondam Karoli Magni:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:7)
ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei formatum:
(아풀레이우스, 변명 100:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION