라틴어 문장 검색

denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)
et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4263)
sic autem in tres partes divisum fuisse populum Romanorum constat, ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 56012)
hoc etiam illa res iuris indicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, licebat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7387)
lectosque sacrabo alma viros quia nisi patricii non fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 731)
unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1984)
te cosse relinquat Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8413)
nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, ait igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 60113)
qui cum aviditate sua contra auspicia bellum suscepisset, interdicentibus tribunis plebis, captus cum filio est et necatus infuso in os auro, cuius amore pugnaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6063)
et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6467)
nam ut diximus, Brutus tribunus equitum fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6469)
nam et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6824)
quos celeres appellavit vel a celeritate, vel a duce Celere, qui dicitur Remum occidisse, in cuius gratiae vicem a Romulo fieri tribunus equitum meruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6033)
quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4985)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION