라틴어 문장 검색

interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 178:1)
finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii , quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:3)
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:2)
In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:2)
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:2)
patri in filium, patrono in libertum manus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 238:2)
unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 251:2)
unde controversia illa, testamento quidam iussit poni statuam auream hastam . quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 255:3)
nam contra recitabatur testamentum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:1)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 144:2)
namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 123:3)
quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:2)
etiam, si quid obiiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:2)
eadem pro libertis adversus patronos observantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION