라틴어 문장 검색

At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:3)
Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omnimembrorum numero constante, manifestum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 14:4)
sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 1:2)
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:1)
cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:2)
Post quadragesimum et alterum mensem percepta vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:3)
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:1)
quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus percipies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 3:2)
rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:6)
Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:3)
quoniam si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:5)
Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:7)
suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:2)
nam serum nocere pullis manifestum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION