라틴어 문장 검색

non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 135:1)
hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:1)
'si ullum sensus visum falsum est, nihil potest percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:4)
'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:9)
licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:2)
non enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 140:2)
'Unde memoria, si nihil percipimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:1)
atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:5)
'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:1)
sed probandi species est, percipiendi signum nullum habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:6)
Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:3)
ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:7)
sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:1)
'si sol quantus sit percipi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:7)
qui ceteras res eodem modo magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION