라틴어 문장 검색

nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:4)
Confestimque ille ditatus perrexit ad Lepcim, utque ad veritatis perveniret indaginem, et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 18:1)
Contra has copias, Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu appositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 2:1)
Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:2)
Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 9:1)
Hoc successu victor elatus, mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 13:2)
Qui quoniam suscepti lenius pollicitique victui congrua militibus (ut praeceptum est), laeta rettulere responsa et pacem, missis muneribus, Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipitis casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene affixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum venia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 15:2)
Exinde cum discursis itineribus magnis, Tipasam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit, se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 17:1)
Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu aggressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis, stetit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 44:1)
Exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium, voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 8:1)
Hi locorum gnaritate confisi, quia ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, compendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur improvidus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 12:1)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 3:2)
Pubescente iam vere, Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti quas petebat, legatio Sarmatarum offertur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION