라틴어 문장 검색

Nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.15)
quin potius, ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:3)
quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:15)
Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]39)
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, non te deficient nostrae memorare camenae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae59)
regem in proelio obtruncat et spoliat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 114:3)
sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 127:1)
iacentem spoliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 264:5)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 242:2)
cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:2)
quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:4)
profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant m permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum versis corporibus videre, hostium neque corpus ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 463:2)
et agrestium fuga spoliatique in agris et volnerati, foediora iis quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira implevere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 764:2)
bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 458:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION