라틴어 문장 검색

tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 375:2)
ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 506:1)
in valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 60:1)
alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 182:1)
quoque tempestatem imminentem spreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 185:2)
vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 197:1)
et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 543:1)
hinc omni Hispaniae imminet Africa . . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 623:5)
eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 268:1)
Itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius, eamque habere in praesidio urbis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 370:2)
quia periculosissimus annus inminere videbatur, neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere quam quisque eorum provinciam, quem haberet, volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 523:1)
colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:2)
duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 75:1)
neque eis venit in mentem suis tergis suis cervicibus virgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 366:3)
Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 681:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION