라틴어 문장 검색

Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:4)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:2)
saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:2)
saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:4)
saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:5)
Id saepe posse fieri uerisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:3)
sic enim saepe illa discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:2)
His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:1)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:3)
si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:3)
Id genus saepius uiros quam feminas occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:3)
Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:6)
In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:1)
Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:3)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION