라틴어 문장 검색

Camerarium suum, et baronem Brookum, et Ricium Thomasium equitem auratum cum expeditis militibus Exoniam misit ad oppidum obsidione liberandum, et una ad famam spargendam de celeri suo adventu cum copiis regiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:5)
18. Praeterea mos illis erat terras et reditus subditorum tenuris foedalibus (quae in capite vocantur) onerare et captivare falsas inquisitiones procurando, atque inde custodias et matrimonia minorum captando, atque etiam liberaturas, primas seisinas, et mulctas pro alienationibus (huiusmodi tenurarum fructus scilicet) exigendo, recusantes sub variis praetextibus et procrastinationibus subditos admittere ad tales falsas inquisitiones iuxta normam legis evincendas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 18:1)
Eodem quoque tempore comprehensi sunt Georgium baro Abergavennius et Thomas Greenus eques auratus, sed sicut ob leviorem suspitionem comprehensi erant, ita solutiore custodia habiti, et paulo post liberati restituti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:9)
Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:45)
ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris praesidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem veniant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:6)
quae onmia constanti et solenni decreto sunt abneganda et renuncianda, et intellectus ab iis omnino liberandus est et expurgandus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 150:2)
ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanae conditionis miserebitur, quod per tot secula tanta fuerit rerum et inventorum penuria et sterilitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:6)
nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:6)
Atque ab omnibus naturis praedictis liberatur homo in operatione super calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 212:2)
quas etiam Elucescentias, sive Instantias Liberatas et Praedominantes, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:2)
emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:4)
sed vel fractione, vel progressione, vel aliis pertentationibus se liberant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:2)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conveniens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:2)
ut etiam hoc modo partes se liberare, aut magis ex aequo tolerare possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION