라틴어 문장 검색

praesertim cum subtiliores causae, et quae in judicium populare aut observationem non incurrunt, ad ea quae de Idolis animi humani dicta sunt referri debeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 277:3)
sed etiam pertinet ad eos qui huic rei posthac incumbent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:5)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt, civilia ad certas tantummodo hominum sedes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:6)
Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:13)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:7)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:5)
Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:3)
Sed hoc pertinet ad Tabulam Graduum in Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:7)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
Atque haec praecipue ad visum pertinent, et deinde ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:8)
nam illae ad tertium genus processus pertinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:7)
Rursus, differentia illa spiritus, maxime nobilis et ad plurima pertinens (viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 388:1)
Reliqui enim schematismi (qui referuntur ad dissimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, et collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION