라틴어 문장 검색

tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:2)
postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 463:2)
equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 42:1)
Aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 86:3)
Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis - utique enim equitibus facilem futuram fugam - ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 345:1)
ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentes vias descenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 349:1)
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:3)
sed non tam patentibus plagis moventur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 266:1)
patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:1)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:2)
hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 751:1)
quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 583:1)
se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 466:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION