라틴어 문장 검색

hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 672:1)
Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun- ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:2)
etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 1:5)
sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)
siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION