라틴어 문장 검색

Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXXVII Coronae roseae2)
ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6602)
Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1415)
aut quia etiam ipsi per regis filiam portio debebatur imperii:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5932)
quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1814)
biferique rosaria paesti Paestum oppidum Calabriae est, in quo uno anno bis nascitur rosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1191)
"Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:3)
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:3)
dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:4)
sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:2)
incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:5)
An tu me in viola putabas aut in rosa dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:1)
"quidquid calcaverit hic, rosa fiat."
(페르시우스, 풍자, satire 236)
Rosa cinnamum veretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:7)
emicuere rosae violaeque et molle cyperon, albaque de viridi riserunt lilia prato:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION