라틴어 문장 검색

non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi 2 culpa 3 fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 3:2)
porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:4)
qua tamen tenerum non infirmatur aevum sed informatur ingenium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 5:3)
Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito inlustris et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maxumus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit, insuper praedicans, quod plurimos iuvenum nec senum paucos vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:3)
insequitur magno iam tunc conexus amore Patroclus tantisque extenditur aemulus actis, par studiis aevique modis, sed robore longe, et tamen aequali visurus Pergama fato.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권80)
sic variis manifesta notis - palletque rubetque - flamma repens, eat atque ultro ferus hospita sacra dissiciat turbae securus et immemor aevi, ni pudor et iunctae teneat reverentia matris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권125)
quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici9)
nemo modum transmissi computet aevi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici67)
Quos ibit procul hic dies per annos quam nullo sacer exolescet aevo!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres35)
hinc anni stantes in limine vitae, hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox et pudor et tenero probitas maturior aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus16)
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus78)
nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus99)
iam nec Phoebeia Nais odit et exclusos invitat gurgite ramos Haec tibi parva quidem genitali luce paramus dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris25)
"haec primo iuvenis canes sub aevo, ante annos Culicis Maroniani."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam21)
"nec te, quod solidus contra riget umbo maligni montis et immenso non umquam exesus ab aevo, terreat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis45)

SEARCH

MENU NAVIGATION