라틴어 문장 검색

manent posteri eorum nec amore in hanc patriam nobis concedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장6)
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장4)
stirpem nobilem et familiae Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum aliam in domum ferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장5)
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장3)
Postero misere legatos, veniam liberis corporibus orantis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장1)
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장3)
mox adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus viguissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장3)
quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장4)
verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장2)
Syria P. Anteio destinata, set variis mox artibus elusus ad postremum in urbe retentus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장3)
Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica et quasi privata sinerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장4)
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, qua delenitus modum in posterum adhiberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장4)
postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장10)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
ratusque dedecus molliri, si pluris foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in scaenam deduxit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION