라틴어 문장 검색

Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 17:3)
Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:3)
Illi vero tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:4)
cum visum est deinde repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 60:3)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:1)
Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:2)
Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 182:5)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:1)
Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:2)
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:3)
Summum bonum immortale est, nescit exire nec satietatem habet nec paenitentiam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION