라틴어 문장 검색

postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem conpescit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장7)
Verona potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, qua praevalebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장2)
Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장1)
non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장2)
ceteri vultu manuque, pauci, quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, compositis orationibus adsentiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장12)
Hormo dignitas equestris data.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장3)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)
pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Batavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam retracturum, accepta peditum equitumque modica manu nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Marsacosque incursabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장12)
ceterum neque se neque quemquam Batavum in verba Galliarum adegit, fisus Germanorum opibus et, si certandum adversus Gallos de possessione rerum foret, inclutus fama et potior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장3)
dignitatem legatorum, numerum navium, auri pondus augebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장5)
Cerialis miraculo magis quam metu derexit classem, numero imparem, usu remigum, gu- bernatorum arte, navium magnitudine potiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장7)
cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt [qui consulerent Apollinem], quo potissimum duce uterentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia consecutus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:2)
hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION