라틴어 문장 검색

Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 57:2)
dis- camus continentiam augere, luxuriam coercere, gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos pudebit, eo plus desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:4)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:3)
marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:3)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
uxor se praecipitauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.4)
alter ex his praecipitauit se, alter cecidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.4)
gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.14)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
Ferale tardis imminet saxum vadis.
(세네카, Hercules Furens 12:1)
En ipsa tecti parte praecipiti imminet.
(세네카, 메데아 15:13)
inimica victrix imminet thalamis meis odioque nostri flagrat et pretium stupri iustae maritum coniugis poscit caput.
(세네카, 옥타비아 2:21)
tantoque victrix facta successu ferox ausa imminere est orbis imperio sacri.
(세네카, 옥타비아 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION