라틴어 문장 검색

sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 85:2)
igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장13)
Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장3)
Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장5)
In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장5)
quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장11)
Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장26)
Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장7)
Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장14)
Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostiam futura sint.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장17)
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장4)
Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장2)
Nam saepe ego audivi Q. Maximum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장5)
proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION