라틴어 문장 검색

nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando societis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:12)
Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:13)
et sic accepta ab eo licentia, Cantiam praedicaturus intrauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.2)
In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:6)
donec, rege ad fidem conuerso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam acciperent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:7)
quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:26)
Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:2)
Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:9)
ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:22)
et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:27)
Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.13)
Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.14)
Ubi uero et haec prouincia uerbum ueritatis praedicante Mellito accepit, fecit rex Aedilberct in ciuitate Lundonia ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis episcopalis, et ipse, et successores eius haberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:1)
Mellitum quidem ad praedicandum prouinciae Orientalium Saxonum, qui Tamense fluuio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali mari contigui, quorum metropolis Lundonia ciuitas est, super ripam praefati fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique uenientium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III.4)
Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in uniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae Brittania nuncupatur, contigit introisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION