라틴어 문장 검색

arva per annos mutant, et superest ager.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 2:1)
manet adhuc Boihaemi nomen signatque loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:2)
Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 1:1)
fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장3)
nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장3)
in commune omnes metu mutandae militiae terrebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장6)
et ambigua de Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in melius mutatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장9)
plura ambitione, quaedam iudicio, in quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre mutaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장3)
neque ideo praetorianorum fides mutata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장2)
metu ac necessitate huc illuc mutabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장6)
auxit invidiam praeclaro exemplo femina Ligus, quae filio abdito, cum simul pecuniam occultari milites credidissent eoque per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret, uterum ostendens latere respondit, nec ullis deinde terroribus aut morte constantiam vocis egregiae mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장5)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
Ita mutatis animis Asinius Pollio alae praefectus, e fidissimis Albino, et Festus ac Scipio cohortium praefecti opprimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장1)
Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessisset, facilis mutatu et in alieno discrimine sibi pavens, ne adlevasse videretur, impulit ruentem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장7)
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION