라틴어 문장 검색

Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in balneas vectigal quotannis populo praestent, ex quibus tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장7)
tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말32)
prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 228:2)
In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:2)
In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel brevior mora calfacere dissuadeat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:4)
Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 3:1)
Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:1)
Cumque, inquit, a 'ceno' et ' prandeo' et ' poto,' et 'cenatus sum' et 'pransus sum' et ' potus sum' dicamus, a 'destringor' tamen et 'extergeor' et 'lavor,' 'destrinxi' et 'extersi' et 'lavi' dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 8:1)
Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod esset pinguis, cepit flere.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:1)
' atque ita spe balinei, cui iam videbar inferri, placide leniterque dimissa, ad abstinentiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum vultumque composui.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION