라틴어 문장 검색

Parthi quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum probauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 3:3)
quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 2:2)
cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:2)
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)
'oderint, dum probent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:5)
animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:4)
quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus - omitto enim necessitudines reliquas - diu cunctatus an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 4장 1:1)
nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inuerecundiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:2)
plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 3:1)
altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:7)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
propositis itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine mora inscripserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:1)
satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:3)
Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION