라틴어 문장 검색

Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:2)
At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum quae in spina sunt, aliquae inclinationes, strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, ἀχροχορδόνασ Graeci appellant, et plura alia tubercula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 19:1)
Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi, quaedam notae oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 1:1)
si crebra ulcera oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:5)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 3:1)
Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 6:2)
ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum et cervices oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 2:1)
Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 2:2)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 6:4)
sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:5)
Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit, nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 5:1)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:2)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 19:1)
Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION