라틴어 문장 검색

longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장3)
ego autem exspectabam, ut incusato Asinio et Caelio et Calvo aliud nobis agmen produceret, plurisque vel certe totidem nominaret, ex quibus alium Ciceroni, alium Caesari, singulis deinde singulos opponeremus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 7:1)
sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:2)
nec mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur, cum parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invidiam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent, cum testimonia quoque in publicis non absentes nec per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 7:1)
ipse postremo Spurinna, non tam culpam exprobrans quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros Placentiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장5)
tum Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memoravimus, ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti producuntur prope intecto corpore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장7)
itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:2)
eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat tradita, filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria, accepit gravissimum parens vulnus morte filii.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:2)
quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:4)
a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:1)
magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 6:1)
postremo in uniuersos diuersae factionis indicem inductum praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:1)
circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION