라틴어 문장 검색

Caesar priusquam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa est.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:6)
Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:5)
Caesar Hispali[m] cum contendisset, legati de precatum venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:1)
Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:2)
Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:1)
Ex qua civitate legati ad deditionem venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:10)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:2)
Caesarem venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:8)
Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:1)
Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:7)
Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse [itinere terrestri] profectus est in Syriam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:7)
Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:5)
Interim legati a Pharnace responsa referunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:1)
His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION