라틴어 문장 검색

Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:8)
cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:1)
volo autem dicere illud homini longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:10)
Flaccus iam ad agrum profectus erat sed cum clāmōrēs uxōris audīvisset, ad casam recurrit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat7)
paucīs post diēbus Brūtus omnibus cum cōpiīs ad Graeciam profectus est.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī21)
paulum dubitāvit, deinde sōlus profectus est.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit22)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
esse enim se provinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 14:2)
Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:1)
breve tempus a Iulio Basso, et Rufum Varenum proconsulem detulerunt, Varenum quem nuper adversus Bassum advocatum et postularant et acceperant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 1:2)
quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:5)
quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:2)
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION