라틴어 문장 검색

Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)
Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 8:1)
Ea re placitum, ut belli tempore, velut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:3)
Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum servus inposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 26:1)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:4)
respondit Hannibal de praeda.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:5)
ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 12:2)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:2)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Sic ergo fit ut, cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:2)
Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION