라틴어 문장 검색

Fuit igitur stulta calliditas perverse imitata prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:7)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
stultitia autem excusationem non habet, quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:1)
Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:1)
erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:3)
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:6)
morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:6)
Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 274:7)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)
exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)
homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:6)
Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:3)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam servire iuste.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION