라틴어 문장 검색

Sicut autem aes et sigillum seu sigillans in suis proprietatibus diversa sunt secundum modos existentiae quos adinvicem habent, ita scilicet ut nullus ipsorum proprietatem alterius communicet, sic et Pater et Filius et Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:14)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustius perrexere in Hispaniam, an Sardiniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 32911)
Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata, sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur, propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:3)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
qui vero 'steteruntque in corpore Graium' per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3334)
Sicut enim in uno homine qui simul substantia est et corpus, vel caetera singula quae praedicta sunt, et fortassis quantum ad diversos pater et filius, alia est proprietas substantiae, alia corporis, et caeterorum, et alia est patris et filii, ita et in Deo licet eadem essentia sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, alia tamen est proprietas Patris, secundum quod scilicet generat, alia Filii, secundum quod generatur, alia Spiritus sancti, secundum quod procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:2)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION