라틴어 문장 검색

Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:8)
Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:6)
Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:2)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:4)
eius totum omnem suspicionem vincit atque sinit ut nos prorsus Christo committamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:10)
Si Patris amor non effecisset ut Iesus a mortuis resurgeret, si vitam eius corpori restituere nequisset, tunc non esset prorsus credibilis amor, qui etiam mortis tenebras discuteret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:6)
Et hoc, non quod totam possidere valeat lucem, quae numquam deficit, sed quod ipse prorsus integer in lucem ingreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:8)
Nobis dicere liceat in beata Virgine Maria ea adimpleri, in quibus supra institimus, nempe credentem in sua fidei confessione prorsus implicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:1)
At nos lucelli ac faenoris fandique prorsus nescii, nec arte fortes bellica, te, Christe, solum novimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus14)
sed paenitendi dum datur diecula, si forte vellent inprobam libidinem veteresque nugas condomare ac frangere, suspendit ictum terror exorabilis, paulumque dicta substitit sententia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium22)
"non patiar veteres teneas ut me duce nugas, ut cariosorum venereris monstra deorum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권138)
vix pauca invenies gentilibus obsita nugis ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, et quibus exactas placeat servare tenebras splendentemque die medio non cernere solem, posthinc ad populum converte oculos, quota pars est quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권175)
repens medullas indoles adflarat et coegerat amore sublimis Dei odisse nugas pristinas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.151)
Prorsus-- So.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION