라틴어 문장 검색

"documenta Mycenis sanximus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권324)
Numquam virtutis molle documentum est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N49)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli1 innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:2)
Numquid tamen in hominis necem auctor ista providit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:11)
Nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:6)
Quot 1 utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:9)
De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:13)
quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:23)
Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum reliquit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.4)
Praeceperat enim Theodoro abeunti domnus apostolicus, ut in diocesi sua prouideret, et daret ei locum, in quo cum suis apte degere potuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:10)
uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].7)
hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:1)
audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:4)
ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION