라틴어 문장 검색

dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos exercitum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 292:1)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
veris principio huius, dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 445:1)
inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:1)
idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit qui in his provinciis bellum concivissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 85:1)
Claudius duarum gentium uno anno victor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 142:1)
quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non quid velit in consulatu, potius quam quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 336:2)
consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari superbum rati, sortiri consules iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 337:2)
consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 129:1)
A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 184:1)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 322:1)
in consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:2)
hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 474:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION