라틴어 문장 검색

Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:1)
Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:2)
nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 155:2)
eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:1)
si pulchrius, adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:2)
nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:11)
Et "Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:6)
est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:5)
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:2)
alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:3)
O puerum pulchrum, Pericle!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:4)
Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:5)
Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:4)
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:5)
qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION