라틴어 문장 검색

Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:6)
Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:14)
Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:6)
Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:3)
quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:4)
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 115)
Iam tenet infernas magico stridore catervas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 225)
nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 320)
ipse deus solitus stabulis expellere uaccas et miscere nouo docuisse coagula lacte, lacteus et mixtis obriguisse liquor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 38)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
Interea nigras pecudes promittite Diti et niuei lactis pocula mixta mero.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 514)
appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 168:1)
et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque came ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 432:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION