라틴어 문장 검색

hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 305:1)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 368:1)
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 350:1)
praeoccupatas aures animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 115:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 106:2)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION