라틴어 문장 검색

tantumque fugae ac formidinis fuit ut ad quadraginta milia scutorum - nequaquam tot caesis - et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 429:1)
suo magis inde impetu quam consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae quae nunc Appia est perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 456:1)
et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 543:2)
tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 585:2)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
quinque et quadraginta loca in Samnio fuere in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 194:1)
sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 432:1)
Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 441:3)
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 477:1)
et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 535:1)
ad quadraginta milia militum, quod roboris in Samnio erat, convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 551:2)
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
in ripa elephantos - quadraginta autem erant - disponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 43:2)
octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:1)
quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION