라틴어 문장 검색

nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말9)
insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장4)
centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:26)
aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 295:2)
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
additum, in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 221:2)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 701:1)
Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION