라틴어 문장 검색

tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장3)
in capitibus circino dividentur circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna spatia decidantur in longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장5)
sic et in rotundatione et in longitudine aequalia spatia fient.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장7)
ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, facient decusationes et in decusationibus finita puncta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장8)
deinde traicitur oblique ad insequentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장10)
eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장11)
eadem ratione per omne spatium longitudinis et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장12)
Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars fiat summa crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장13)
Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장19)
in cuius longitudine canales, si tetrachordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octo chordos, octo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장8)
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장2)
canaliculi, qui graece σῦριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장9)
regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, <longitudo> foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장10)
et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장11)
crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S. suculae longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION