라틴어 문장 검색

Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 19:1)
Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 17:1)
MARCO LEPIDO Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 1:1)
Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 8:2)
Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:2)
non enim posse inpleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:3)
Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, die quinti Romae in Capitolio curabo tibi coenam coctam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 25:2)
Mitte mecum Romam equitatum, die quinti in Capitolio tibi coena cocta erit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 26:3)
Nam in libro quinto decimo ita dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 7:1)
Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:1)
quartum decimum Kalendas Ianuarias:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:2)
Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 5:1)
Postero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 6:4)
Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION