라틴어 문장 검색

quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:3)
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:2)
hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:2)
Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:5)
Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 18:4)
Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 14:3)
Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:29)
urna purgata est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:9)
Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 5:6)
uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt!
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 8:3)
Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 6:11)
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 197:1)
Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:4)
Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 36:1)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION