라틴어 문장 검색

si quid est ingenii in me, quod senior quam sit . eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 244:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 125:2)
quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:2)
si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 221:4)
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:2)
dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:2)
resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:2)
Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:8)
Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aut in ventum resolvuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:2)
quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:3)
Quicquid est, non erit, nec peribit, sed resolvetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 13:6)
hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:2)
sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:11)
Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursus natura perempta resolvat, ut ait Lucretius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION