라틴어 문장 검색

raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 105:2)
ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 446:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
et propter adventum eius quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentes legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 150:2)
ipse dominus dives, operis et laboris expers, quodcumque homini accidit libere, posse retur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 110)
me non rere expectatum amicae venturum meae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 224)
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 344)
aedes primo ruere rebamur tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 170)
an tu tibi verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 134)
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, remur impetrari posse, plausum si clarum datis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2196)
Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia, mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 251)
[nam qui amanti ero servitutem servit, quasi ego servio, si erum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor, retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 14)
Plus artificum est mihi quam rebar:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 68)
deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 250)
non novisse me meam rere amicam posse?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 467)

SEARCH

MENU NAVIGATION