라틴어 문장 검색

Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et versuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:9)
Quae instantiae dabunt et constituent hanc speciem, vel partem potius gustus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:7)
Instantia Lucis dabit vel constituet unam speciem communicationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:3)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)
Illae enim sunt quae naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:8)
Etenim nil verius in natura quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:3)
adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:7)
excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:3)
ubi scilicet parva moles materiae longe majorem superat et in ordinem redigit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:2)
ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem materiae in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:3)
videntur hi motus nec sub congregatione majore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregativa media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:8)
tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam appetitus coitionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:5)
Nobis autem visum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:3)
Haec enim ea est praedominantia, quae speciem istam motus peculiarem constituit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:13)
et constitui debere videtur in speciem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION