라틴어 문장 검색

Qui omnes rebus prospere gestis incolomes regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 209:2)
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:1)
Guduscani domum regressi iterum a Borna subiguntur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:1)
de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:2)
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:1)
Interea legati Romani pontificis Romam regressi eundem valida infirmitate detentum ac morti iam proximum invenerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:1)
Ibi ad eum legati Neapolitanorum venerunt, atque inde accepto responso ad sua regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:2)
Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:9)
Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:7)
atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:3)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:7)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:5)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION