라틴어 문장 검색

Vultus avertite vestros, siqnis amicus adest!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:2)
Avertitur, atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens, "vincis" ait, "Perseu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:5)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
Ter sine profectu voluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:14)
quarto excutit amplexus adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri) protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:15)
Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:40)
Invito potui circumdare bracchia collo et, si reicerer, potui moritura videri amplectique pedes adfusaque poscere vitam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:12)
Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, plus quam credis, amo, vulgares reice taedas Vertumnumque tori socium tibi selige!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:9)
vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin, deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:3)
Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis avertens faciem "procul a!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 47:1)
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, "inspice " dic " titulum, non sum praeceptor amoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 136)
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 320)
Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:6)
187. Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae qualitas augeatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:1)
Hac in provincia tolerabilis incrementi sermo saepenumero mentem avertit datque excusationem, qui bona exhaurit sermonis oecologici intra rei nummariae ac technocratiae fines, atque inceptorum socialis ambitalisque responsalitas in quandam seriem rationis mercatoriae et simulacrorum plerumque contrahitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION