라틴어 문장 검색

Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:23)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:6)
Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:15)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:8)
Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:4)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:6)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:8)
Crudelitas ista pietas est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:29)
Et prius quidem ab aedilibus, quos ἀγορανόμουσ Graeci appellant, vendentium coherccbatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION