라틴어 문장 검색

Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:3)
sequitur μαντικη` vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad veritatem plane velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 61:5)
omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:7)
> Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 115:4)
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:2)
Quid Prodicus Cius, qui ea quae prodessent hominum vitae deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 118:2)
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:1)
utrum igitur hic confirmasse videtur religionem an penitus totam sustulisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:4)
quis enim istas imagines conprehendere animo potest, quis admirari, quis aut cultu aut religione dignas iudicare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:4)
Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:5)
Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)
C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse apud Transumenum scribit cum magno rei publicae vulnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:1)
quorum exitio intellegi potest eorum imperiis rem publicam amplificatam qui religionibus paruissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION