라틴어 문장 검색

si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 46:1)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)
inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 229:1)
sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 243:2)
deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 369:1)
profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 409:1)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 614:1)
decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 659:4)
fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 146:2)
his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat ita cumulo Etrusci belli aequatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 671:1)
isque in ipso magistratu decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha16)
quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto si non patriam victam domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 426:1)
et inde si decessero, in Africam transcendes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 467:3)
- nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium virium decessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 340:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION